The Bible Software
bible.softwareJobJob 7 › Job 7:21

Job 7:21

Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] + 7.21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And why dost thou not pardon my transgression, and take away mine iniquity? for now shall I sleep in the dust; and thou shalt seek me in the morning, but I shall not be.

In Context

20Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? + 7.20 Peccavi, quid faciam tibi. Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quid faciam tibi, quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. O custos hominum. Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Quare posuisti me contrarium. Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quærit, unde addit:

Read all of Job 7

Cross References

2 Samuel 24:10Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. + 24.10 Percussit autem, etc. AMBR., lib. de Pœn., cap. 9. Contulit se ad majorem pœnam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiæ, etc., usque ad et erga populum quassatio cœlitus effusa quiesceret.

Job 7:8Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. + 7.8 Nec aspiciet me visus hominis. Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in. GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.

Job 10:14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? + 10.14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.

Job 14:10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? + 14.10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?

Job 20:8Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. + 20.8 Velut somnium avolans. Vita hypocritæ, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 7:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 7:20Job 7