Leviticus 2:6
divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. + 2.6 Divides eam minutatim: ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. Et fundes super, etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. De sartagine. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quæ igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt part it in pieces, and pour oil thereon: it is a meat offering.
In Context
Cross References
Psalms 22:1Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: + 22.1 Psalmus David. CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo. 1
John 18:1Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. + 18.1 Ubi erat. In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus sæculi torrentem transiens discipulos introduxit.