Leviticus 10:19
Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? + 10.19 Respondit Aaron, etc. In persona Ecclesiæ, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro pœnitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis hæc Ecclesiæ acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat. AUG. Respondit Aaron, etc. Si hodie obtulerunt quæ pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi. Hodie. Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo Joan. 15..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
Cross References
Leviticus 9:8Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: + 9.8 Statimque, etc. ISICH. Qua causa hæc etiam hic sacrificia peragantur superius diximus, etc. usque ad unde in persona sacerdotis utrumque perspicimus oblatum. AUG., ubi supra. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi quæ supra memorantur, etc. usque ad utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit.
Deuteronomy 12:7Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
1 Samuel 1:7sicque faciebat per singulos annos: cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam: porro illa flebat, et non capiebat cibum.
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.
Jeremiah 14:12Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]
Malachi 1:10Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.