bible.software › Leviticus › Leviticus 10 › Leviticus 10:20
Leviticus 10:20
Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when Moses heard that, he was content.
In Context
19Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? + 10.19 Respondit Aaron, etc. In persona Ecclesiæ, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro pœnitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis hæc Ecclesiæ acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat. AUG. Respondit Aaron, etc. Si hodie obtulerunt quæ pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi. Hodie. Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo Joan. 15..
Read all of Leviticus 10
Cross References
2 Chronicles 30:18Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
Matthew 12:3At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: + 12.3 At ille dixit, etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. Non legistis. Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 10:20