The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 12 › Matthew 12:3

Matthew 12:3

At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: + 12.3 At ille dixit, etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus. Non legistis. Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he said unto them, Have ye not read what David did, when he was an hungred, and they that were with him;

In Context

2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. + 12.2 Non licet. Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.

4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? + 12.4 Panes propositionis. Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.

Read all of Matthew 12

Cross References

Leviticus 10:20Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

Matthew 12:5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? + 12.5 Quia sabbatis sacerdotes. Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur. Unum exemplum datum est regiæ potestatis de David: aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et dominus sabbati.

Matthew 21:16et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? + 21.16 Dixit eis. Non patet calumniæ, non, ait, bene faciunt vel male, vel ætati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripturæ confirmat. Infantium et lac. Testes miraculorum. Christi infantes dicuntur, non ætate, sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est, miraculorum suavitate delectati, quæ dicuntur lac, panis vero doctrina perfecta.

Mark 2:25Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? + 2.25 Nunquam legistis, etc. Præ cæteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniæ adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.

Mark 12:26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? + 12.26 Ego sum Deus, etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt.

Luke 10:26At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 12:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 12:2Matthew 12Matthew 12:4 →