The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 7 › Luke 7:12

Luke 7:12

Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. + 7.12 Cum autem appropinquaret, etc. BEDA. Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judæorum conversis, et tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus efferebatur, etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suæ civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quæ licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis. Filius unicus matri suæ. AMBR. Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when he came nigh to the gate of the city, behold, there was a dead man carried out, the only son of his mother, and she was a widow: and much people of the city was with her.

In Context

11Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. + 7.11 Et factum est, etc. Post sanatum infirmum suscitat mortuum, quia infirmitas præcedit mortem. Quæ vocatur Naim. Naim est civitas Galilææ in secundo milliario a Thabor contra meridiem juxta Endor, qui est vicus grandis. Naim autem interpretatur fluctus vel commotio.

13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. + 7.13 Et turba. Multi cum Domino, multi cum vidua, ut viso miraculo multi Dei laudatores et testes fiant.

Read all of Luke 7

Cross References

Genesis 22:2Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. + 22.2 Tolle filium, etc. ALC. in Gen., tom. 1 Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur. Quem diligis, etc. BEDA in Gen., c. 22 De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur. Vade in terram. HIER. Q. Hebr., tom. 3 Aiunt Hebræi hunc montem esse in quo postea templum ædificatum est in area ornæ Jebusæi. Unde 2, Par. 3: Cœperunt ædificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria, qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est debir id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.

2 Samuel 14:7Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus hæredem: et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiæ super terram.

1 Kings 17:12Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.

1 Kings 17:23Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus.

2 Kings 4:20Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.

Zechariah 12:10Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 7:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 7:11Luke 7Luke 7:13 →