The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:10

Leviticus 11:10

Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, + 11.10 Quidquid pinnulas, etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiæ deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel in pœnitentiæ fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quæ moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And all that have not fins and scales in the seas, and in the rivers, of all that move in the waters, and of any living thing which is in the waters, they shall be an abomination unto you:

In Context

9Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.

11execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. + 11.11 Carnes. RAB. in Levit. Cum suem prohibet, etc., usque ad quærentes tenebras noctis.

Read all of Leviticus 11

Cross References

Deuteronomy 14:3Ne comedatis quæ immunda sunt. + 14.3 Ne comedatis. Animalia immunda sunt, sed quæ significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates.

Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.

Revelation 21:8Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. + 21.8 Timidis. Id est: illis qui timore pœnarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit æterna damnatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:9Leviticus 11Leviticus 11:11 →