Leviticus 11:9
Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Cross References
Deuteronomy 14:9Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite: + 14.9 Hæc comedetis ex omnibus quæ moventur in aquis. Per hæc gentiles intelliguntur, qui in aquis baptismi renascuntur. Quæ habent pinnulas. Meditantes legem vitæ sublimis et cœlestis; quia ignorantia divinæ legis diu in gentibus fuerat, pinnulas et squamas adjungit: sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis, cito additur cognitio sublimis et vitæ cœlestis.
Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.
1 John 5:2In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.