Revelation 21:8
Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. + 21.8 Timidis. Id est: illis qui timore pœnarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit æterna damnatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 7:3Loquere ad populum, et cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. + 7.3 Qui formidolosus, etc. ADAM., hom. 9. Idem hodie clamat Jesus, etc., usque ad sic inter ingentia et nefanda crimina, timoris et formidinis crimen ponitur. LXX: Formidolosus est, qui quasi adolescente vitio antequam videat mala, sola cogitatione terretur, gelidam per membra formidinem volvens, ut non tam conspectu malorum quam auditu et exspectatione solvatur. Ideo, juxta LXX, formidolosus corde dicitur, in corde enim et in interioribus animi defixum manet hoc vitium. Timidus autem est qui primo aspectu ad congressum trepidat, non tamen toto corde terretur, sed reparari et animari denuo potest.
Proverbs 19:9Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.
Malachi 3:5Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Mark 9:44Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,