The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:22

Leviticus 11:22

comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. + 11.22 Brucus. Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quæ magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem. Ophiomachus. Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus Apoc. 12..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Even these of them ye may eat; the locust after his kind, and the bald locust after his kind, and the beetle after his kind, and the grasshopper after his kind.

In Context

21Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, + 11.21 Quidquid autem ambulat, etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant II Cor. 10., sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis Matth. 9.. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judæi in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: Crura eorum recta, et pennati pedes eorum Ezech. 1..

23Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:

Read all of Leviticus 11

Cross References

Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

Mark 1:6Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. + 1.6 Et erat Joannes, etc. HIER. Vestis prophetæ et cibus et potus, totam austeram vitam prædicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judæi et Græci. BEDA. Vestitus pilis cameli. Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: Genimina viperarum, etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.

Romans 15:1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

Hebrews 12:12Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, + 12.12 Manus. Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et genua, id est fortitudinem, quæ soluta est refrigerata charitate.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:21Leviticus 11Leviticus 11:23 →