The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:21

Leviticus 11:21

Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, + 11.21 Quidquid autem ambulat, etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant II Cor. 10., sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis Matth. 9.. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judæi in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: Crura eorum recta, et pennati pedes eorum Ezech. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yet these may ye eat of every flying creeping thing that goeth upon all four, which have legs above their feet, to leap withal upon the earth;

In Context

20Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. + 11.20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhærent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam prædicationem simulent, quæ vocat ad pœnitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt.

22comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. + 11.22 Brucus. Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quæ magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem. Ophiomachus. Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus Apoc. 12..

Read all of Leviticus 11

Cross References

Leviticus 11:2Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:20Leviticus 11Leviticus 11:22 →