Romans 15:1
Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
We then that are strong ought to bear the infirmities of the weak, and not to please ourselves.
In Context
2Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
Cross References
Romans 4:20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: + 4.20 In repromissione. Isaac contra naturam humanæ generationis promissus, in signum fuit Dei Filium contra humanam naturam nasciturum ex homine: filiosque hominum per spiritum regenerationis ex peccatoribus filios Dei, ex mortalibus immortales generandos.
1 Corinthians 4:10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. + 4.10 Propter Christum. Cujus crucem prædicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.
1 Corinthians 12:22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
Galatians 6:1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. + 6.1 Fratres, et si. Hactenus toti Ecclesiæ locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad prælatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. In aliquo delicto. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Præoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Lenitatis. Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Considerans teipsum. Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.
1 Thessalonians 5:14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
1 John 2:14Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. + 2.14 Et vicistis. Trahebantur tunc temporis juvenes consuetudine ad lupanar, sed isti viriliter resistendo vincebant.