The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:25

Leviticus 11:25

et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. + 11.25 Ut portet. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce Isa. 5.: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And whosoever beareth ought of the carcase of them shall wash his clothes, and be unclean until the even.

In Context

24et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:

26Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. + 11.26 Omne animal quod. ISICH. Nullum peccatum præterit lex; quæcunque in Evangelio prohibentur Legis ænigmatibus exprimuntur, ut in ore duorum testium stet omne verbum Matth. 18., et in utraque lege laudes Deum, et, sicut prohibet, fugias malum.

Read all of Leviticus 11

Cross References

Exodus 19:14Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, + 19.14 Cumque lavissent vestimenta sua, etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera pœnitentiæ lacrymis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Matth. 5: Beati mundo corde, etc. Et Sap. 1: In malevolam animam non introibit sapientia.

Leviticus 11:40et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. + 11.40 Qui comederit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec pœnituerit.

Leviticus 14:46Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:

Leviticus 15:5Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.

Leviticus 15:13Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. + 15.13 Numerabit septem dies. ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent.

Leviticus 16:26Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. + 16.26 Illi vero qui dimiserint. ORIG., hom. 9 in Lev. Ascendit in cor tuum concupiscentia? etc., usque ad et hic in lavandis vestibus potest eadem figura servari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:24Leviticus 11Leviticus 11:26 →