Leviticus 15:13
Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. + 15.13 Numerabit septem dies. ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.
Cross References
Exodus 29:35Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:
Leviticus 8:33De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur consecratio: + 8.33 De ostio. Significat quia toto tempore præsentis vitæ non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum. AUG., quæst. 24 in Levit. Ad ostium tabernaculi testimonii, etc., usque ad habitatio quippe hoc nomen accepit. Septem enim, etc. ISICH.. Quinquagesima septenario in se multiplicato, etc., usque ad observantes custodias Domini, etc.
Leviticus 14:8Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, + 14.8 Vestimenta sua. Opera et si quas virtutes habuerit, quia et has peccatum polluit. Purificatusque, vere. Superius tamen dictum est lepram mundatam, sed sic intelligendum est, mundari aptam. Extra tabernaculum. Consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores. Unde cum hujusmodi nec cibum sumere I Cor. 5.
Leviticus 15:5Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus 15:28Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suæ:
Numbers 19:11Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, + 19.11 Qui tetigerit ea. AUG. Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.