Leviticus 11:27
Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. + 11.27 Quod ambulat super manus, etc. Qui evangelicam conversationem migrat, sed manibus ambulat, turpis, scilicet, lucri causa manus imponens I Tim. 4., hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterum dicas, vel avarum, homicidam et similia: omnibus enim per pravam manus impositionem communicat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:20Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. + 11.20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhærent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam prædicationem simulent, quæ vocat ad pœnitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt.
Leviticus 14:46Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
Leviticus 16:26Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. + 16.26 Illi vero qui dimiserint. ORIG., hom. 9 in Lev. Ascendit in cor tuum concupiscentia? etc., usque ad et hic in lavandis vestibus potest eadem figura servari.
Leviticus 22:6immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,