Leviticus 11:20
Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. + 11.20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhærent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam prædicationem simulent, quæ vocat ad pœnitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
All fowls that creep, going upon all four, shall be an abomination unto you.
In Context
Cross References
Leviticus 11:27Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. + 11.27 Quod ambulat super manus, etc. Qui evangelicam conversationem migrat, sed manibus ambulat, turpis, scilicet, lucri causa manus imponens I Tim. 4., hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterum dicas, vel avarum, homicidam et similia: omnibus enim per pravam manus impositionem communicat.
2 Kings 17:28Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
Matthew 6:24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 6.24 Nemo potest, etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in cœlo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli. Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus. Aut enim unum odio. Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli. AUG. Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica. Aut unum sustinebit. ID. Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit. Alterum contemnet. Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt Psal. 3., etc. Et mammonæ. Mammona, Syra lingua, divitiæ, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse dæmonis qui præest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.
2 Timothy 4:10Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
Jude 1:10Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.