The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 14 › Leviticus 14:54

Leviticus 14:54

Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, + 14.54 Ista est lex. Quia late leges lepræ exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. Lepræ. Impiæ doctrinæ, quæ contingit etiam laicis, ideo additum est: Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepræ et eat. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hæc lepram, quæ est in virtutibus, posuit, hæc enim sunt animæ vestimenta. Inde quæ est in Ecclesiæ doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quæ est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is the law for all manner of plague of leprosy, and scall,

In Context

53Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.

55lepræ vestium et domorum,

Read all of Leviticus 14

Cross References

Leviticus 6:14Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. + 6.14 Hæc est. Videtur legislator iterare quæ dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat: sic in sacrificio similæ, id est theologiæ addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Et coram. Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quæ nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.

Leviticus 7:1Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: + 7.1 Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.

Leviticus 11:46Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,

Leviticus 13:30Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.

Leviticus 14:32Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.

Numbers 5:29Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 14:54

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 14:53Leviticus 14Leviticus 14:55 →