Leviticus 12:3
Et die octavo circumcidetur infantulus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And in the eighth day the flesh of his foreskin shall be circumcised.
In Context
Cross References
Genesis 17:11et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. + 17.11 Carnem præputii. RAB. STRAR. Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem, quæ in corde et in omnibus sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor, ne noxia cogitemus; oculi, ne vanitatem videamus; aures circumcidendæ sunt, id est obturandæ, ne audiant sanguinem: et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio. ALCUIN. in Gen., tom. 1 Ideo autem Abrahæ circumcisio commendata est, etc., usque ad unde olim prævaricatores generaverunt ad mortem. Allegorice. Jam tunc propter futuram peregrinationem, ne misceretur semen ejus gentibus, circumcisionis pactum datur in signum: quia significat naturam renovatam per baptismum, post spoliationem veteris hominis per Christum, qui resurrexit post baptismum. Servos vero vernaculos, emptitios etiam, circumcidi præcepit, ut doceret ad omnes pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Abram, pater excelsus; Abraham, pater multarum gentium.
Leviticus 15:3Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor.
Luke 1:59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. + 1.59 Die octavo. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitæ nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam. Et vocabant eum. BEDA. Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit.
John 7:22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. + 7.22 Circumcisionem. ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.
Romans 4:11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
Galatians 5:3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. + 5.3 Debitor est. Hoc ideo ait, ut terrore tam innumerabilium observationum quæ in lege scriptæ sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judæi, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subjicere cupiebant.