Leviticus 12:8
Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus 5:11Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. + 5.11 Ephi. ISICH. Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint. Non mittet in eum, etc. Quasi: non est hæc perfecta pœnitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem lætitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinæ pietati. Qui pro peccato. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter prævaricatur. Unde: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem Joan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen præsumere, ne iterum negligentes sint.
Leviticus 15:14Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: + 15.14 Duos turtures. ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.
Leviticus 15:29et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii: + 15.29 Offeret. Superius fluxum sanguinis patientem sumere duos turtures, aut columbas in sacrificium præcepit, quia magistri locum occupavit; et hic quoque eum qui patitur fluxum sanguinis quia et idololatriæ magister fuit.
2 Corinthians 8:9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. + 8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.