The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 15 › Leviticus 15:14

Leviticus 15:14

Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: + 15.14 Duos turtures. ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And on the eighth day he shall take to him two turtledoves, or two young pigeons, and come before the LORD unto the door of the tabernacle of the congregation, and give them unto the priest:

In Context

13Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. + 15.13 Numerabit septem dies. ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent.

15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. + 15.15 Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.

Read all of Leviticus 15

Cross References

Leviticus 1:14Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, + 1.14 Si autem. ISID. Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: Columba Spiritum sanctum significat. Unde: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus. Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: hæc tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus. ISICH. in Levit. Admirabilis verborum subtilitas, etc., usque ad, contemplantur et sapiunt cœlestia, ubi Christus est in dextera Dei sedens.

Leviticus 12:8Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.

Leviticus 14:23offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.

Numbers 6:10In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. + 6.10 Duos turtures. ID. Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.

Hebrews 7:26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: + 7.26 Sanctus, interius. Innocens, manibus. Impollutus, corpore. Segregatus a peccatoribus, id est ab omni peccato immunis.

Hebrews 10:12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, + 10.12 Sedet in dextera. Bene potest consummare qui sic meruit exaltari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 15:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 15:13Leviticus 15Leviticus 15:15 →