bible.software › Leviticus › Leviticus 13 › Leviticus 13:19
Leviticus 13:19
et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. + 13.19 Cicatrix, etc. ID. In cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidiæ veteris dogmatis ostendunt. Alba. Quia ex vulnere legalis transgressionis; lex enim alba et a sole justitiæ non calefacta Act. 15.. Subrufa. Quia de prævaricatione evangelica, sicut idolothytum sanguinem, vel suffocatum comedere; utrumque autem fit contra Christum, cujus est Lex et Evangelium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And in the place of the boil there be a white rising, or a bright spot, white, and somewhat reddish, and it be shewed to the priest;
In Context
18Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, + 13.18 Caro enim, etc. ISID. In carne viva lepram gestat, qui de anima, quæ vita carnis est, aliquid falsum existimat. Sicut Luciferiani qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; et Arabici qui animam cum corpore mori putant.
20Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. + 13.20 Contaminabit. Quia in habitu est peccatum, et animæ mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit. Caro et cutis quam ignis exusserat, etc. ISICH. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua ægritudine neglectæ carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostræ est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quæ luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Ignis adversarios consumet Isa. 74..
Read all of Leviticus 13
Cross References
Leviticus 14:37et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 13:19