Leviticus 13:18
Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, + 13.18 Caro enim, etc. ISID. In carne viva lepram gestat, qui de anima, quæ vita carnis est, aliquid falsum existimat. Sicut Luciferiani qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; et Arabici qui animam cum corpore mori putant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The flesh also, in which, even in the skin thereof, was a boil, and is healed,
In Context
17considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
Cross References
Exodus 9:9Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. + 9.9 ORIG., ibid. Vulnera et vesicæ cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania.
Leviticus 13:25considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. + 13.25 Quia plaga, etc. In cicatrice exustionis lepram habent Manichæi, qui in abstinentiæ cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non munditiam inde, sed lepram gignunt.
Job 2:7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.
Isaiah 38:21Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. + 38.21 Super vulnus ejus. Aiunt Hebræi Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc., usque ad cum Deus fecerit eam.