The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 13 › Leviticus 13:20

Leviticus 13:20

Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. + 13.20 Contaminabit. Quia in habitu est peccatum, et animæ mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit. Caro et cutis quam ignis exusserat, etc. ISICH. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua ægritudine neglectæ carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostræ est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quæ luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Ignis adversarios consumet Isa. 74..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if, when the priest seeth it, behold, it be in sight lower than the skin, and the hair thereof be turned white; the priest shall pronounce him unclean: it is a plague of leprosy broken out of the boil.

In Context

19et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. + 13.19 Cicatrix, etc. ID. In cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidiæ veteris dogmatis ostendunt. Alba. Quia ex vulnere legalis transgressionis; lex enim alba et a sole justitiæ non calefacta Act. 15.. Subrufa. Quia de prævaricatione evangelica, sicut idolothytum sanguinem, vel suffocatum comedere; utrumque autem fit contra Christum, cujus est Lex et Evangelium.

21Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:

Read all of Leviticus 13

Cross References

Matthew 12:45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. + 12.45 Septem alios spiritus. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores. Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. Sic erit, etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.

2 Peter 2:20Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. + 2.20 Si enim, etc., cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, etc. Si fugientes coinquinationem et animæ et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores pœnas patientur, quia mendaces sunt promissiones factæ in baptismo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 13:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 13:19Leviticus 13Leviticus 13:21 →