Leviticus 13:25
considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. + 13.25 Quia plaga, etc. In cicatrice exustionis lepram habent Manichæi, qui in abstinentiæ cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non munditiam inde, sed lepram gignunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
Cross References
Leviticus 13:4Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus: + 13.4 Recludet eum. Secundo recluditur, ut studiose inspiciatur, et duplici probatione transacta districtum judicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed conjiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogat Joan. 11., ut non cito judicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur. Septenarius enim præsentis vitæ plenitudinem signat, quæ septem diebus agitur, quo impleto, peccatum et servitium cessabit. Unde septima in divinis Scripturis requies nominatur.