Leviticus 13:4
Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus: + 13.4 Recludet eum. Secundo recluditur, ut studiose inspiciatur, et duplici probatione transacta districtum judicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed conjiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogat Joan. 11., ut non cito judicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur. Septenarius enim præsentis vitæ plenitudinem signat, quæ septem diebus agitur, quo impleto, peccatum et servitium cessabit. Unde septima in divinis Scripturis requies nominatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 13:25considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. + 13.25 Quia plaga, etc. In cicatrice exustionis lepram habent Manichæi, qui in abstinentiæ cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non munditiam inde, sed lepram gignunt.
Leviticus 13:50qui consideratam recludet septem diebus:
Numbers 12:14Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. + 12.14 Spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem, etc. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat conjugium, discalciatus in faciem conspuitur. Hinc Isaias: Omnes gentes sicut gutta situlæ, et sicut sputum reputatæ sunt Isa. 40, secundum 70.. Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut cæteræ gentes, quæ ut sputum reputantur, abjectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica ministeria, majestatem templi, et eos cum cœlestibus in terris habere consortia, qui fuit ille honor, quæ gloria? Rom. 5. Nunc autem multo dedecore horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine propheta, sine sacerdotio, et sine cœlesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam hujus mundi; in septimana autem dierum totius creaturæ visibilis videntur productæ esse substantiæ; tunc enim quæ non erant, facta sunt. In septimanam totius mundi quædam secreta et Deo soli cognita dispensatione quæ tunc producta sunt, explicantur: in hac septimana quia sequestrata est Maria non moventur castra filiorum Isræl, sed stant in uno conclusi, et nullus ex eis profectus est, donec mundaretur Maria a lepra sua. Septem diebus: et populus non est motus de loco illo. ORIG. Maria quidem interveniente Aaron pontifice septimo die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimanæ mundi, id est usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisi, dum pœnitendi tempus est, corrigamur conversi ad Jesum et per pœnitentiam supplicantes ei.
Deuteronomy 13:14quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,
1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.