Leviticus 13:26
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
Cross References
Leviticus 13:4Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus: + 13.4 Recludet eum. Secundo recluditur, ut studiose inspiciatur, et duplici probatione transacta districtum judicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed conjiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogat Joan. 11., ut non cito judicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur. Septenarius enim præsentis vitæ plenitudinem signat, quæ septem diebus agitur, quo impleto, peccatum et servitium cessabit. Unde septima in divinis Scripturis requies nominatur.