The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 13 › Leviticus 13:47

Leviticus 13:47

Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit, + 13.47 Vestis lanea, etc. ID. Lanea, pretiosa et animum calefacientia, etc., usque ad scilicet et bona opera.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The garment also that the plague of leprosy is in, whether it be a woollen garment, or a linen garment;

In Context

46Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. + 13.46 Habitabit extra castra. Sic Joannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit: Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et ave ei non dixeritis II Joan. 10. ISICH. Ridicula sunt hæc secundum litteram interpretata, etc., usque ad ne dicatur ei, Qui prædicas non furandum, furaris; peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Rom. 2.

48in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, + 13.48 In stamine, etc. HIERON. Stamen anima est: quæ cum tentationis fuso in filiorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima, ut tamen erecta, corporis sensus subjacet ut trama; alia autem sunt corporis, alia animæ peccata. ISICH. Qui solam litteram attendunt, etc., usque ad sed et de ea quæ circa virtutes evenire consuevit. ID. Lepra, in veste linea, etc., usque ad in conversatione hujus vitæ. Pellis vel quidquid, etc. ID. Tentatio tribulationis, etc., usque ad nec sicut munda temere suscipiat.

Read all of Leviticus 13

Cross References

Isaiah 3:16[Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; + 3.16 Pro eo quod elevatæ. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc.

Isaiah 64:6Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. + 64.6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.

Romans 13:12Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. + 13.12 Nox præcessit. Item quare surgere debent ostenditur: quia nox infidelitatis et ignorantiæ præcessit, id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis. Dies autem, id est æterna beatitudo, appropinquavit, dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam. Nox vetus homo, qui in baptismo præteriit; Dies, sol justitiæ Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. Opera tenebrarum. Opera mala, quæ ex tenebris ignorantiæ venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt

Colossians 3:3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. + 3.3 Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 13:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 13:46Leviticus 13Leviticus 13:48 →