Isaiah 3:16
[Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; + 3.16 Pro eo quod elevatæ. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 21:4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
Song of Solomon 3:11Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.] + 3.11 Egredimini et videte, etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. In diademate. Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate, id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. Qui coronavit eum. Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Desponsationis illius. Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.
Isaiah 3:18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, + 3.18 In die illa, scilicet Babylonicæ captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt. Calceamentorum. Quæ in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terræ spurcitia vertatur.
Isaiah 24:4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Ezekiel 16:49Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Matthew 21:5[Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.] + 21.5 Dicite filiæ Sion. Filia Sion, est Jerusalem sita in monte Sion. Mystice. Ecclesia pertinens ad supernam Jerusalem quæ est mater omnium nostrum, cujus non minima pars tunc erat in populo Isræl. Rex. Ne dicatis: Non habemus regem, nisi Cæsarem Joan. 19.. Tibi. Si credis; contra te si non credis. Super asinam, etc. Non ad litteram super utrumque sedit, sed in præcordiis utriusque populi. Potuit Dominus super utrumque ascendere, descendens de uno, et ascendens super alium.