Leviticus 13:46
Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. + 13.46 Habitabit extra castra. Sic Joannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit: Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et ave ei non dixeritis II Joan. 10. ISICH. Ridicula sunt hæc secundum litteram interpretata, etc., usque ad ne dicatur ei, Qui prædicas non furandum, furaris; peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Rom. 2.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
45habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
Cross References
Numbers 5:2Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: + 5.2 Omnem leprosum. Leprosi sunt hæretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinæ vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quæ non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.
2 Kings 7:3Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? + 7.3 Quatuor, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem prædicent.
2 Chronicles 26:21Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ.
Lamentations 1:1Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: [ Aleph Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
Luke 17:12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: + 17.12 Occurrerunt, etc. Leprosi sunt hæretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis, permiscent in eadem prædicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent. Qui steterunt, etc. Qui contra Decalogum peccaverunt, nec amando Deum (de quo male sentiunt), nec proximum, a quo dividuntur, sub denario ad Deum clamant et sanantur, dum in Ecclesiæ societate doctrinam integram veramque assequuntur, et omnia secundum Catholicæ fidei regulam disserunt, et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesiæ per humilitatem remanent; qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati, novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt.
1 Corinthians 5:9Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis: