The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 14 › Leviticus 14:17

Leviticus 14:17

Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, + 14.17 Quod autem, etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiæ a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And of the rest of the oil that is in his hand shall the priest put upon the tip of the right ear of him that is to be cleansed, and upon the thumb of his right hand, and upon the great toe of his right foot, upon the blood of the trespass offering:

In Context

16tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. + 14.16 Et asperget, etc. Præsumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiæ.

18et super caput ejus.

Read all of Leviticus 14

Cross References

Exodus 29:20Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

Leviticus 8:30Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. + 8.30 Assumesque unguentum. ID., quæst. 24. Quæritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo. Aspersit, etc. Quæcunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Aperte igitur, sanctificationem, passionem suam dixit, quæ sanctificatio datur nobis. Et super filios AUG. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendæ causa pluribus honor ipse tribuebatur.

Ezekiel 36:27Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.

Titus 3:3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. + 3.3 Eramus enim et nos aliquando. Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 14:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 14:16Leviticus 14Leviticus 14:18 →