Leviticus 8:30
Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. + 8.30 Assumesque unguentum. ID., quæst. 24. Quæritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo. Aspersit, etc. Quæcunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Aperte igitur, sanctificationem, passionem suam dixit, quæ sanctificatio datur nobis. Et super filios AUG. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendæ causa pluribus honor ipse tribuebatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:21Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
Leviticus 7:35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, + 7.35 Hæc est unctio. ISICH. Videntur ergo hæc ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per prædictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit.
Leviticus 10:3Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.
Galatians 5:22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..
1 Peter 1:2secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. + 1.2 Gratia. Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Et pax multiplicetur. Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene cœpistis, perfecte compleatis.