Leviticus 14:19
Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, + 14.19 Et faciet sacrificium, etc. Per ea quæ dicta sunt de delictis, possunt ea, quæ pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia. Holocaustum, etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quædam enim a pollutione lepræ liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare præsentat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 5:1Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. + 5.1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.
Leviticus 12:6Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, + 12.6 Cumque expleti fuerint. Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus Psal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adæ et Evæ in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato præcepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum. AUG., ubi supra. Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum. BEDA, in Lev., tom. 2. Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in cœlestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.
Romans 8:3Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, + 8.3 Nam quod impossibile. Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit. Per carnem. Per carnalitatem, quæ rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litteræ per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis. Filium suum mittens. AUG. Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit. In similitudinem, etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In pœna ergo similis nostræ, non in qualitate peccati. Et de peccato. ORIG. Hoc est: Per hostiam carnis suæ quam obtulit in ara crucis, damnavit peccatum, et ad nihilum redegit in carne sua. Damnavit. Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod facit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Adæ damnavit, id est debilitavit.