Leviticus 14:21
Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, + 14.21 Quod si pauper est et non potest manus ejus, etc. HIERON. Hoc est, si divitias cœlestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropæum, se saltem servet invictum. Quod si pauper est, etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia præcipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; pœnitentiam, emundationem intelligamus. Pœnitentiæ sunt opera necessaria, quæ valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio pœnitentiæ. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factæ sunt lacrymæ meæ panes die ac nocte; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis, etc. Psal. 14. Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam, etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam pœnitentiæ, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
Cross References
Leviticus 5:7Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, + 5.7 Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.
Leviticus 12:8Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
1 Samuel 2:8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..
Proverbs 17:5Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
Luke 6:20Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. + 6.20 Et ipse elevatis, etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant. Beati pauperes, etc. Qui nondum consummatæ virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat. BEDA. Quod apud Matthæum plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam, etc., usque ad sed quia fide præstitit, fide præ cæteris meruit principatum.
2 Corinthians 8:9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. + 8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.