The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 14 › Leviticus 14:22

Leviticus 14:22

duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And two turtledoves, or two young pigeons, such as he is able to get; and the one shall be a sin offering, and the other a burnt offering.

In Context

21Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, + 14.21 Quod si pauper est et non potest manus ejus, etc. HIERON. Hoc est, si divitias cœlestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropæum, se saltem servet invictum. Quod si pauper est, etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia præcipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; pœnitentiam, emundationem intelligamus. Pœnitentiæ sunt opera necessaria, quæ valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio pœnitentiæ. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factæ sunt lacrymæ meæ panes die ac nocte; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis, etc. Psal. 14. Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam, etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam pœnitentiæ, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.

23offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.

Read all of Leviticus 14

Cross References

Leviticus 15:14Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti: + 15.14 Duos turtures. ID. Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit.

Song of Solomon 2:14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. + 2.14 In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis. Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti.

Isaiah 59:11Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis. + 59.11 Rugiemus quasi ursi omnes. Judæorum meditatio et doctrina in sacra Scriptura rugitui ursi et gemitui columbæ comparatur, quasi inutilis et vana, sicut et illa. Contra subjectos quoque sæviunt ut ursi; contra majores vel æquales, gemunt ut columbæ.

Ezekiel 7:16Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 14:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 14:21Leviticus 14Leviticus 14:23 →