The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 15 › Leviticus 15:12

Leviticus 15:12

Vas fictile quod tetigerit confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the vessel of earth, that he toucheth which hath the issue, shall be broken: and every vessel of wood shall be rinsed in water.

In Context

11Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.

13Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. + 15.13 Numerabit septem dies. ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent.

Read all of Leviticus 15

Cross References

Leviticus 6:28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. + 6.28 Vas autem fictile, etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta pœnitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii.

Psalms 2:9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1

Proverbs 1:23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. + 1.23 Convertimini. Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. Ad correctionem. Per apostolos Judæos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.

2 Corinthians 5:1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 15:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 15:11Leviticus 15Leviticus 15:13 →