Leviticus 15:32
Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, + 15.32 Ista. Quæ sibi cohærent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quæ cum quibus cognatione intellectus conjungantur. Et qui, etc. Qui præcepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quæ ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde: Omnia munda mundis, etc. Et quæ, etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriæ sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33et quæ menstruis temporibus separatur, vel quæ jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.
Cross References
Leviticus 11:46Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
Leviticus 14:2Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem:
Leviticus 14:54Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, + 14.54 Ista est lex. Quia late leges lepræ exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. Lepræ. Impiæ doctrinæ, quæ contingit etiam laicis, ideo additum est: Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepræ et eat. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hæc lepram, quæ est in virtutibus, posuit, hæc enim sunt animæ vestimenta. Inde quæ est in Ecclesiæ doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quæ est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.
Numbers 6:13Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,
Ezekiel 43:12Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.