The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 16 › Leviticus 16:11

Leviticus 16:11

His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: + 16.11 Vitulum. Quando Christus pro Judaicæ plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere Matth. 5.; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Aaron shall bring the bullock of the sin offering, which is for himself, and shall make an atonement for himself, and for his house, and shall kill the bullock of the sin offering which is for himself:

In Context

10cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. + 16.10 In solitudinem. Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est. In solitudinem, de qua dicitur: In terra deserta invia et inaquosa, etc. Psal. 62. Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In cœlum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem.

12assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: + 16.12 De prunis altaris, etc. Spiritualibus verbis, quæ Joannes, egresso Juda, in cœna scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quæ ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. Hauriens manu. 70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Oravit enim Christus pro discipulis.

Read all of Leviticus 16

Cross References

Leviticus 9:7Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. + 9.7 Et immola pro peccato, etc. AUG., quæst. 27 in Levit.. Alia littera, etc., usque ad non est necesse super holocaustum imponi. Offer holocaustum, etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur, quo fungebatur. Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse jussa offerri, et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et hæc obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron jam sacerdotio fungens præcipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum non consummationis; tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio fungi posset, quo cum fungebatur, non erat necesse iterum consummare.

Leviticus 16:6Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,

Hebrews 9:7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: + 9.7 In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 16:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 16:10Leviticus 16Leviticus 16:12 →