Leviticus 16:10
cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. + 16.10 In solitudinem. Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est. In solitudinem, de qua dicitur: In terra deserta invia et inaquosa, etc. Psal. 62. Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In cœlum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
Cross References
Leviticus 14:7quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. + 14.7 Septies ut jure purgetur. Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem dæmonibus. Et dimittet passerem. Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.
Isaiah 53:4Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Romans 4:25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. + 4.25 Qui traditus. Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.
Hebrews 7:26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: + 7.26 Sanctus, interius. Innocens, manibus. Impollutus, corpore. Segregatus a peccatoribus, id est ab omni peccato immunis.
1 John 2:2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.