bible.software › Leviticus › Leviticus 16 › Leviticus 16:20
Leviticus 16:20
Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: + 16.20 Postquam. AMBR. epist ad Simplicianum. Sicut duo sunt in agro, etc., usque ad quæ facit animi tranquillitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he hath made an end of reconciling the holy place, and the tabernacle of the congregation, and the altar, he shall bring the live goat:
In Context
19aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël. + 16.19 Expiet. Christi sacrificio expiantur. Unde, ipsa autem cœlestia majoribus hostiis expiantur Heb. 2., quam istis. Ab immunditiis. Quantum ad cœlorum virtutes non indigent expiari, quæ sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: Ascendit fumus in ira ejus Psal. 17.; et de Ninive, Malitia ejus ascendit coram me Jonæ 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum cœlestia mundantur.
21et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. + 16.21 Et posita utraque manu, etc. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum; quæ esse non possunt in eo super quem cadit fors diaboli. Multæ quoque circumstantiæ sunt quæ illi sententiæ contradicunt. Et posita. Ut ostendatur quia verbum Dei impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit: huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. LXX: Imponet ea super caput hædi vivi. In quo significatur spinea corona capiti ejus impressa, in spinis enim significantur peccata. Per hominem, etc. Christum qui est omnia, sui sacrificii sacerdos, sacrificium, cultus, et altare. Paratus secundum illud: Ego autem non contradico, vetrorsum non abii: corpus meum dedi percutientibus, etc. Isai. 50.. Christus ergo seipsum per hædum vivum immolans, ipse se per hominem paratum, id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit Joan. 13.. ORIG. in homil. super Leviticum hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad fortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrahæ deportatur angelis Luc. 16.. Hircum vero qui dimittitur in eremum, reprobos significare, vel Judaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abjiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos ejus, unde recipit unusquisque quod meretur.
Read all of Leviticus 16
Cross References
Leviticus 8:15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
Ezekiel 45:20Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: et expiabis pro domo.
Romans 8:34quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. + 8.34 Ad dexteram Dei. In honore quo Deus cujus postulatio non potest contemni. Interpellat. Dum quotidie hominem quem assumpsit, et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert.
Colossians 1:20et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. + 1.20 Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.
Revelation 1:18et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum: et habeo claves mortis, et inferni. + 1.18 Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 16:20