Leviticus 16:19
aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël. + 16.19 Expiet. Christi sacrificio expiantur. Unde, ipsa autem cœlestia majoribus hostiis expiantur Heb. 2., quam istis. Ab immunditiis. Quantum ad cœlorum virtutes non indigent expiari, quæ sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur: Ascendit fumus in ira ejus Psal. 17.; et de Ninive, Malitia ejus ascendit coram me Jonæ 1., recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum cœlestia mundantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 6:34filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
Zechariah 13:1[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.