bible.software › Leviticus › Leviticus 16 › Leviticus 16:9
Leviticus 16:9
cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Aaron shall bring the goat upon which the LORD’S lot fell, and offer him for a sin offering.
In Context
8mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
10cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. + 16.10 In solitudinem. Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus. Abiit ergo, id est, operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens est. In solitudinem, de qua dicitur: In terra deserta invia et inaquosa, etc. Psal. 62. Ibi hostis locum non habet, ubi Deus manet. In cœlum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur; non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem.
Read all of Leviticus 16
Cross References
Acts 2:23hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: + 2.23 Definito consilio. RAB. In hoc solo Judæi fuere notabiles, quia non obedienti animo fecerunt. Et præscientia Dei, etc. ID. In Græco sic est: Præscientia sic traditum accipientes. Traditus est enim a præside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent, sed latroni concessa vita, Jesum per manus militum occiderunt.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 16:9