The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:23

Acts 2:23

hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: + 2.23 Definito consilio. RAB. In hoc solo Judæi fuere notabiles, quia non obedienti animo fecerunt. Et præscientia Dei, etc. ID. In Græco sic est: Præscientia sic traditum accipientes. Traditus est enim a præside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent, sed latroni concessa vita, Jesum per manus militum occiderunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Him, being delivered by the determinate counsel and foreknowledge of God, ye have taken, and by wicked hands have crucified and slain:

In Context

22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:

24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. + 2.24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.

Read all of Acts 2

Cross References

Genesis 50:20Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

Isaiah 10:6Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.

Matthew 26:24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. + 26.24 Bonum erat ei. Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse. Rabbi. Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo.

Luke 22:22Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.

Luke 24:20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:22Acts 2Acts 2:24 →