The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 18 › Leviticus 18:20

Leviticus 18:20

Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. + 18.20 Cum uxore, etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover thou shalt not lie carnally with thy neighbour’s wife, to defile thyself with her.

In Context

19Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. + 18.19 Ad mulierem, etc. AUG., quæst. 64 in Lev. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, etc., usque ad sed concipiendæ proli noxium prohibetur.

21De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. + 18.21 De semine, etc. ID. Convenienter hæc subjunguntur, etc., usque ad nec in errore gentilium miscemur. Nec pollues, etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?

Read all of Leviticus 18

Cross References

Leviticus 20:10Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. + 20.10 Si mœchatus quis, etc. AUG., quæst. 73 in Lev. Hic aliquid voluit distare, etc., usque ad quam homo homini. Si mœchatus, etc. ISICH. Adulterium corporate malum est, etc., usque ad qui ei commisit hanc curam.

Deuteronomy 22:22Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël.

2 Samuel 11:3Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.

Proverbs 6:25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: + 6.25 Non concupiscat. Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.

Ezekiel 18:6in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit:

Matthew 5:27Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. + 5.27 Audistis. RAB. Adhuc qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere Marc. 11.. Addit: quantum debeat abundare, etc., usque ad quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur. Viderit mulierem. BEDA. Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur. Ad concupiscendum. Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quæ est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel iræ, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator. ISID. Si contemplatio vertitur in tædium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam: quia melius est per activam salvari, quam per contemplativam perire.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 18:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 18:19Leviticus 18Leviticus 18:21 →