bible.software › Leviticus › Leviticus 18 › Leviticus 18:19
Leviticus 18:19
Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. + 18.19 Ad mulierem, etc. AUG., quæst. 64 in Lev. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, etc., usque ad sed concipiendæ proli noxium prohibetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Also thou shalt not approach unto a woman to uncover her nakedness, as long as she is put apart for her uncleanness.
In Context
18Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. + 18.18 Sororem uxoris tuæ, etc. AUG., quæst. in Lev. Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam mœchari. In pellicatum illius non accipies nec revelabis, etc. LXX: In zelum illius, quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamus Rom. 12., maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit Gal. 5.. Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiæ debet conjungi, quæ est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio æmulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiæ ejus. Unde Paulus ait: Æmulantur vos non bene, sed excludere vos, etc. Gal. 4.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi? Gen. 30.
20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. + 18.20 Cum uxore, etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.
Read all of Leviticus 18
Cross References
Leviticus 15:19Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. + 15.19 Mulier, etc. Per menstrua pravæ cogitationes designantur. Quæ enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquæ cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur. Mulier quæ redeunte. ISICH. Intendit tam mulieres, etc., usque ad quæ corruptio humani generis est. Septem diebus, etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica prædicatio. Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit, etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.
Leviticus 20:18Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
Ezekiel 22:10Verecundiora patris discooperuerunt in te; immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te:
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 18:19