Leviticus 20:10
Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. + 20.10 Si mœchatus quis, etc. AUG., quæst. 73 in Lev. Hic aliquid voluit distare, etc., usque ad quam homo homini. Si mœchatus, etc. ISICH. Adulterium corporate malum est, etc., usque ad qui ei commisit hanc curam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. + 18.20 Cum uxore, etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.
Deuteronomy 22:22Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël.
2 Samuel 12:13Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. + 12.13 Dixitque Nathan ad David, etc. RAB. ex Euch. Omnia tamen, quæ pro peccato prædicta sunt ei, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se pœnitens punit, aut Deus hæc cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum, et tamen multis post cruciatibus afflictus effugiens reatum culpæ quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per seipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis perpetuo non vult videre.
Job 31:11Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. + 31.11 Hoc enim nefas est. Hoc inter peccatum distat et crimen, etc., usque ad sed usque ad perditionem devorat.
John 8:4et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.