Genesis 19:33
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. + 19.33 Dederunt, etc. ISID. Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. + 18.6 Omnis homo ad proximam, etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus. Omnis homo. LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet, etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia præcepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hæreditatem accepturus erat Isræl, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hæreditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit Ego Dominus, significans quia nobis carne conjunctus est, et nostræ cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Ego Dominus. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. Turpitudinem, etc. AUG., quæst. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quæ plenitudo legis est Rom. 13..
Proverbs 23:29[Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? + 23.29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.