Leviticus 19:13
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. + 19.13 Non facies calumniam. AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii, etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:8si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Exodus 22:15Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
Exodus 22:24et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.
Leviticus 25:14Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, + 25.14 Quando vendes, etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: Omnia vestra sumus sicut et vos nostra I Cor. 3.. Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. Juxta numerum ISICH.. Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim ætatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus.
Deuteronomy 24:14Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:
Job 7:2Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, + 7.2 Sicut servus. Bene omnis electus servus dicitur, quamdiu sub jugo corruptionis hujus est, antequam veniat in libertatem gloriæ. Et sicut mercenarius. Qui de gravitate operis lacessit, nisi spe finis relevaretur, sed illo viso nihil putat quod sentit.