Leviticus 25:14
Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, + 25.14 Quando vendes, etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: Omnia vestra sumus sicut et vos nostra I Cor. 3.. Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. Juxta numerum ISICH.. Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim ætatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
15et juxta supputationem frugum vendet tibi.
Cross References
Leviticus 19:13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. + 19.13 Non facies calumniam. AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii, etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.
Deuteronomy 16:19nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. + 16.19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..
1 Samuel 12:3Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
Nehemiah 9:36Ecce nos ipsi hodie servi sumus: et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.
Proverbs 21:13[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. + 21.13 Qui obturat aurem. Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinæ misericordiæ dignum.