Leviticus 19:12
Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. + 19.12 Non perjurabis, etc. LXX: Non levabitis, etc., usque ad talia juramenta non debent fieri, vel si fiant, custodiri. Nec pollues, etc. Maledicendo, quia jusjurandum transgredi non potes. Deus enim, per quem juras, in tantum vult bona, ut si mala minetur, non tamen inferat, si pœnitentes videat, ut pietatem impendat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 6:3sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
Leviticus 20:3Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
Leviticus 24:15Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; + 24.15 Homo qui, etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur. Homo, etc. AUG., quæst. 87 in Lev. Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini morte moriatur; quasi aliud sit maledicere Deum suum, etc., usque ad notandum est locutionis genus. ISICH. LXX: Homo homo, etc., usque ad sicut filius Isrælitidis nominavit et blasphemavit Josue 7..
Psalms 15:4Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. + 15.4 Multiplicatæ. Ibid. Qua mirificavit, etc., usque ad quæ in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur. 1
Jeremiah 4:2Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. + 4.2 Et jurabis, vivit, etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. Novate. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus ærumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem præcipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. ID. Monet et prædicit, ne facere compellatur quæ in Ninivitis probamus, quibus est prædicta sententia, ut imminentem furorem declinarent pœnitentia.
Jeremiah 7:9furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis: