The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:15

Leviticus 19:15

Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. + 19.15 Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye shall do no unrighteousness in judgment: thou shalt not respect the person of the poor, nor honour the person of the mighty: but in righteousness shalt thou judge thy neighbour.

In Context

14Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. + 19.14 Non maledices surdo. Surdo maledicere est absenti et non audienti derogare. Coram cæco offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem præbere.

16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. + 19.16 Non eris criminator. ISICH. LXX: Non ambulabis in domo, etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Non stabis contra. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.

Read all of Leviticus 19

Cross References

Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

Exodus 23:6Non declinabis in judicium pauperis.

Deuteronomy 1:17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. + 1.17 Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.

Deuteronomy 25:13Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: + 25.13 Non habebis in sacculo. In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensuræ duplices, immundæ sunt apud Deum Prov. 20.. ISID. Non habebis in sacculo. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei prædicamus districtioribus præceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere præceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex Prov. 20..

2 Chronicles 19:6et præcipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.

Psalms 82:2[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: + 82.2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:14Leviticus 19Leviticus 19:16 →